monumenta.ch > Hieronymus > sectio 73 > sectio 65 > sectio 200 > sectio 59 > sectio 7 > sectio 22 > csg75.752 > sectio 44 > sectio 460 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p5, D 81 > sectio 62 > 6 > sectio 92 > 14 > sectio 29 > csg75.464 > sectio 33 > 5 > sectio 24 > sectio 6 > csg51.13 > 12 > 7 > sectio 175 > sectio 23 > sectio 4 > sectio 254 > sectio > 13 > sectio 11 > sectio 444 > sectio 11 > 21 > sectio 30 > sectio 477 > sectio 68 > 46 > . . . > sectio 5 > bsbClm4582.98 > sectio 6 > sectio 136 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 46 > sectio 14 > sectio 28 > sectio 20 > sectio 57 > sectio 385 > sectio 193 > sectio 88 > sectio 13 > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p4, VIII. Varii in Apulia Normannia et Anglia eventus. - Quorumdam magnatum mors. - Restricta Guillelmi Rufi administratio. > sectio 419 > sectio 101 > 33 > 29 > sectio 20 > sectio 55 >


bsb47266.5  PRAEFATIO AD JOVINIANUM, MINERVIUM, LEONTIUM ET THEODORUM HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Emensis, iuvante gratia Christi, decem collationibus Patrum, quae, exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio, utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi: Totidem et nunc vobis, o sancti fratres, Ioviniane, Minervi, Leonti et Theodore, credidi deputandas.
2 Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili bsb47266.6 subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.
3 Quibus hoc praecipuum contulit praecedens vestri laboris industria, ut parati iam atque in iisdem exercitiis deprehensi, facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores collationum cum ipsis collationum voluminibus recipientes, et quotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsis colloquentes, non propriis adinventionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione appetant viam, sed periculosam etiam illic, ubi iam tritissimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik